Notker Balbulus (with Hartmann)
The Life of St. Gall
[In Progress]
RLHSt. John's Day 2021
Latina
I
Ultima saecli generate meta
Vincis antiquos lyrico poetas,
Pindarum, Flaccum reliquosque centum,
Carmine maior
.
Tu prophetarum celebres camenas,
David, Esaiae, parili decore
Aemulans tempus sine laude nudum
Scemate vestis.
Gesta tu Galli domini beati
Pange, decanta, modulare, psalle.
Munus hoc mandat tibi Christus auctor:
Arripe laetus.
Forsan et lassus titubas vel erras:
Curro festinans, celerans levabo
Et pedes firmans teneros praeibo
Calle modesto.
Spiritus summi patris atque nati
Unctor, adiutor tibimet revolvat,
Quicquid est huius memorare sancti
Carmine dignum.
II
Care, quid linguam taciturnus abdis,
Laudibus Galli neque laetus instas,
Cuius es victu spoliisque factus
Frustra virilis?
Quid prodest temet studiis librorum
Tam brevis vitae morulas dicasse
Corpus ac fractum macerasse tantum,
Si nihil audes?
Sic ocellorum potiaris usu,
Organo vocis careas nec umquam,
Munus et gaudens manuum retentes:
Scribe quod hortor.
Si times solus grave ferre pondus,
Colla ne multum reprimantur arta
Fasce tam magno, relevabo temet:
Psalle vicissim.
Quid est, pater dulcissime,
Strictum iubes quod currere
Artis metrorum vinculis
Laxis timentem gressibus?
Instas precum certamine,
Jussu perurges iugiter
Nec passus ullam protinus
Cogis moram rescribere.
Tecum iubes colludere
Dulci vicissim carmine,
Cum vate tam praenobili
Rudem poetam et rusticum.
Taurum cupis fortissimum
Buclae tenellae iungere
Vinumque mite disparis
Gustu saporis tinguere.
Si quid tamen tu virium
Tractu pari remiseris,
Utcumque iam subdor iugo
Nec ferre tecum rennuo.
Assit pii sanctissima
Galli patris clementia
Mi iam tuis promptissime
Jussis volenti cedere.
[Columbano monachi affluunt, Brunichildis cum regulo adversatur]
NOTKERUS
Cumque pro Christo patriam, parentes,
Rura, cognatos, genus et caducam
Gloriam mundi simul abdicarent,
Pergere certant
Corde laetantes alacres, et omnes
Orbe iam toto celebrata sese
Comminus gaudent adiise tecta
Plena salutis.
Cumque iam messis fluitaret arvis,
Inde cultores minitare flagris
Instat incertus muliebris ardor
Et puerilis.
[De terra Alemannorum]
Dura viris et dura fide, durissima gleba.
[De episcopo Constantiae]
HARTMANNUS
Inter haec praesul toparches sedis hanc Gaudentius
Liquerat vitam, polorum Celsa scandens spiritu,
Reddita terrae priorum more gleba viscerum. –
[Cui Gallus subrogari refutat]
NOTKERUS
Mente perculsus pavensque osor omnis gloriae,
Quae fluit sub temporali rivulus ceu lumine,
HARTMANNUS
Insuper iussum Columbae non putans fas spernere,
Talibus pondus honoris coepit orsis pellere:
[…]
Johannem socium promoveant, hinc rogat oppido
Dicens: ‘Quas mihi perhibent
Virtutes populi iudicio pari,
Illis iste redun-dat potius, do vice quem mea.‘
Post evangelium petunt,
Ut verbum faciat. Gallus in auribus
Cunctorum, quia scit Romulee et Teutonice loqui.
NOTKERUS
[ad Hartmannum? vel nomine Galli ad Johannem?]
Omnigenarum murmure vocum
vix blaterando fessus abibo.
Tute potenti voce tonando
fulmine montes concute magnos.
[Ex sermone Galli: de terra sub diluvio]
[HARTMANNUS?]
Stant lupi mites cum haedis nec bidentes devorant,
Milvus et pulli sub uno conquiescunt culmine.
Non aratro, non celindro, non honos est horreo,
Torcular suetum Falerno nunc madescit fluctibus.
Luminis fotum [vel oris] cana non fert Tuscia,
Non Saba Engaddique sucos effluebant balsami,
Eudaemon nec thura stillat, bdellion nec India.
Stagna terram sola complent nec fluunt iam flumina.
Totus ergo currit annus hoc fluore turbidus.
Tum creaturae benignus iam misertus conditor
[…]
[Unde supra: de turre Babylonica]
[…]
Mox superba mente ducti summa caeli scandere.
Tunc item iustus creator pervidens se despici
[…]
[De morte sancti Galli]
NOTKERUS
Circuito longo vitans contingere limen,
Quod calcant pariter dives inopsque simul,
Ut cecinit sensu verax Horatius isto,
Cetera vitandus, lubricus atque vagus:
Pallida mors aequo pulsans pede sive tabernas
Aut regum turres ‘vivite’ ait, ‘venio’ –
Ac veluti David sermone probatus et actu:
Quid mortis valvas effugiet patulas? –
Galle, tuam maestus cogor describere mortem,
Quam cuperem nostris vivere temporibus.
HARTMANNUS
Posco, magister Inclite, Notker,
ultima Galli verba renarra.
Non ego tanta tam puerilis
dogmata promam tam senis alti.
NOTKERUS
Si me respirare parum sineres, tibi cuncta
Sponte mea ferrem, prece quae tam supplice poscis.
[De Sidonio episcopo persecutore, quem de caelo sanctus,
sicut gallus avis gallinas defendens, percussit]
NOTKERUS
Sidonius, de Constantis quam nomine dicunt
Urbe, volens Gallum pellere sede sua,
Horribili strepitu cunctas gallire coegit
Matres cum pullis, a! quia, galle, ruis.
E trabe concussa, ceu fit, qua silva movetur
[] Ad iuvenum tremula seu tremuli folia,
Infrendens animo gallus calcaribus illum
Perculit ac miseri viscera fudit humi,
Ut pernicem Asahel hasta gravis impulit Abner
Aut Aoth Eglon interiora tulit.
Gallus ut ad culmen sedit cantumque peregit,
Huic alacri famulae garrulitate favent,
Ut Salomone pio in solio residente paterno
Nathan cum populis laudibus insonuit.