Notker Balbulus

Liber Ymnorum
Tempus Paschale

De Die Sancto Pentecoste

[N.27] "Sancti spiritus assit"

LINGUA

Latina

Sancti spiritus

assit nobis gratia,

Quae corda nostra sibi faciat

habitaculum,

Expulsis inde cunctis vitiis

spiritalibus.

Spiritus alme,

illustrator hominum:

Horridas nostrae

mentis purga tenebras.

Amator sancte sensatorum

semper cogitatuum:

Infunde unctionem tuam,

clemens, nostris sensibus.

Tu purificator

omnium flagitiorum, spiritus,

Purificator nostri

oculum interioris hominis,

Ut videri

supremus genitor

possit a nobis,

Mundi cordis

quem soli cernere

possunt oculi.

Prophetas tu inspirasti,

ut praeconia Christi

praecinuissent inclita:

Apostolos confortasti,

uti tropheum Christi

per totum mundum veherent.

Quando machinam

per verbum suum

fecit deus caeli terrae marium,

Tu super aquas

foturus eas

numen tuum expandisti, spiritus.

Tu animabus

vivificandis

aquas foecundas:

Tu aspirando

das spiritales

esse homines.

Tu divisum

per linguas mundum et ritus

adunasti, domine,

Idolatras

ad cultum dei revocans,

magistrorum optime.

Ergo nos supplicantes tibi

exaudi propitius,

sancte spiritus,

Sine quo preces omnes cassae

creduntur et indignae

dei auribus.

Tu qui omnium

saeculorum sanctos

Tui numinis docuisti

instinctu amplectendo, spiritus,

Ipse hodie

Apostolos Christi

Donans munere insolito

et cunctis inaudito saeculis

Hunc diem gloriosum

fecisti.

the_abbey_of_st_gall

Notker Balbulus
Liber Ymnorum

Monasterium Sancti Galli
881 - 887