Scalam ad caelos subrectam,
tormentis cinctam –
Cuius ima draco servare
cautus invigilat iugiter,
Ne quis eius vel primum gradum
possit insaucius scandere,
Cuius ascensus extracto
Aethiops gladio
vetat exitium minitans,
Cuius supremis innixus
iuvenis splendidus
ramum aureolum retinet –
Hanc ergo scalam ita Christi
amor feminis fecit perviam,
ut dracone conculcato
et Aethiopis gladio transito
Per omne genus tormentorum
caeli apicem queant capere
et de manu confortantis
regis auream lauream sumere.
Quid tibi profecit,
profane serpens,
quondam unam
decepisse mulierem,
Cum virgo pepererit
incarnatum
dei patris
unicum dominum Jesum?
Qui praedam tibi tulit et
armilla maxillam forat,
Ut egressus Evae natis
fiat, quos tenere cupis.
Nunc ergo temet virgines
vincere cernis, invide,
Et maritatas parere
filios deo placitos.
Et viduarum
maritis fidem
nunc ingemis integram,
Qui creatori
fidem negare
persuaseras virgini.
Feminas nunc vides in bello
contra te facto duces existere,
Quae filios suos instigant
fortiter tua tormenta vincere.
Quin et tua vasa
meretrices dominus emundat
Et haec sibi templum
dignatur efficere purgatum.
Pro his nunc beneficiis
in commune dominum
nos glorificemus
et peccatores et iusti,
Qui et stantes corroborat
et prolapsis dexteram
porrigit, ut saltem
post facinora surgamus.
