Litterae Helveticae
Notker Balbulus: The Hymnbook

Notker Balbulus

Liber Ymnorum
Tempus Nativitatis

In Natale Domini Nostri Jesu Christi

LINGUA

Latina

Natus ante saecula

dei filius

invisibilis, interminus,

Per quem fit machina

caeli ac terrae,

maris et in his degentium,

Per quem dies et horae labant

Et se iterum reciprocant,

Quam angeli in arce poli

voce consona semper canunt:

Hic corpus sumpserat fragile

Sine labe

originalis criminis

de carne Mariae virginis,

quo primi parentis culpam

Aevaeque lasciviam tergeret.

Hoc praesens diecula loquitur

Praelucida,

adaucta longitudine,

quod sol verus radio sui

luminis vetustas mundi

depulerit genitus tenebras.

Nec nox vacat novi

sideris luce,

quod magorum oculos

terruit scios:

Nec gregum magistris

defuit lumen,

quos praestrinxit claritas

militum dei.

Gaude, dei genitrix,

quam circumstant obstetricum vice

concinentes angeli

gloriam deo.

Christe patris unice,

qui humanam nostri causa formam

assumpsisti, refove

supplices tuos,

Et quorum participem te fore

dignatus es, Jesu,

dignanter eorum

suscipe preces,

Ut ipsos divinitatis tuae

participes, deus,

facere digneris,

unice dei!

the_abbey_of_st_gall