Litterae Helveticae
Notker Balbulus: The Hymnbook

Notker Balbulus

Liber Ymnorum
Tempus Nativitatis

De Sancto Stephano

LINGUA

Latina

Hanc concordi famulatu

colamus solemnitatem,

Auctoris illius exemplo

docti benigno

Pro persecutorum precantis

fraude suorum.

O Stephane,

signifer regis summe boni,

nox exaudi,

Proficue

qui es pro tuis exauditus

inimicis!

Paulus tuis precibus, Stephane,

te quondam persecutus

Christo credit

Et tecum tripudiat in regno,

cui nullus persecutor

appropinquat.

Nos proinde, nos supplices

ad te clamantes

et precibus te pulsantes,

Oratio sanctissima

nos tua semper

conciliet deo nostro.

Te Petrus Christi

ministrum statuit:

Tu Petro normam

credenda astruis,

Ad dextram summi

patris ostendendo

quem plebs furens crucifixit.

Te sibi Christus

delegit, Stephane,

Per quem fideles

suos corroberet,

Se tibi inter

rotatus saxorum

solatio manifestans.

Nunc inter inclitas

martyrum purpuras

coruscas coronatus.

the_abbey_of_st_gall