Notker Balbulus

Liber Ymnorum
Tempus Nativitatis

In Octava Domini
d. I m. Jan.

[N.08] "Gaude Maria virgo"

LINGUA

Latina

Gaude, Maria,

virgo dei genetrix,

Quae promissis Gabrihelis

Spe devota credidisti.

Numine tu sancti

spiritus repleta

gignis clausa filium,

 

 

Qui mundi regit machinam.

In tuo partu

ad turrim gregis

canunt angeli,

Quippe iacente

suo rectore

in praesepio

urbis Bethlemiticae.

Te nomen Jesu edocuit

caelestis nuntius,

Quod circumciso imponeres

intacta filio,

Qui scit solus nostra crimina

Cum patre sanctoque spiritu

rite circumcidere.

Ad tuas manus

magi tria munera deferunt,

Quae vitam nostram

et fidei figurant regulam.

Te primum Christus

potentatus sui

instruxit dolentem gloriam:

Te primo signo

deitatis suae

donaverat vina faciens.

Ergo precamur,

ut nostri reatus

apud clementem patrem

fias interventrix,

Qui te in terris

eius hic parentem

delegit, quem rex caeli

regem generavit.

Et te iam splendentem

in praesentia dei,

Te corde contrito,

te flagitamus,

nos, nos tuorum

ut mansorem viscerum

tueri preceris.

the_abbey_of_st_gall

Notker Balbulus
Liber Ymnorum

Monasterium Sancti Galli
881 - 887