Notker Balbulus

Liber Ymnorum
Tempus Nativitatis

In Theophania
d. VI m. Jan.

[N.09] "Festa Christi omnis"

LINGUA

Latina

Festa Christi

omnis christianitas celebret,

Quae miris sunt modis ornata

cunctisque veneranda populis

Per omnitenentis adventum

atque vocationem gentium.

Ut natus est Christus, est stella

magis visa lucida.

At illi non cassam putantes

tanti signi gloriam

Secum munera

deferunt parvulo,

offerant ut regi caeli

quem sidus praedicat,

Atque aureo

tumidi principis

lectulo transito Christi

praesepe quaeritant.

Hinc ira saevi

Herodis fervida

Invidi recens

rectori genito

Bethleem parvulos praecipit

ense crudeli perdere.

O Christe, quantum

patri exercitum

Juvenis doctus

ad bella maxima

populis praedicans colligis,

sugens cum tantum miseris.

Anno hominis trigisimo

subtus famuli se incliti

inclinaverat manus deus,

consecrans nobis baptisma

in absolutionem criminum.

Ecce spiritus in specie

ipsum alitis innocuae

uncturus sanctis prae omnibus

visitat semper ipsius

contentus mansione pectoris.

Patris etiam insonuit

vox pia, veteris

oblita sermonis:

poenitet me fecisse hominem:

‘Vere filius estu meus

mihimet placitus,

in quo sum placatus.

hodie te, mi fili, genui.

Huic omnes auscultate populi

praeceptori!’

the_abbey_of_st_gall

Notker Balbulus
Liber Ymnorum

Monasterium Sancti Galli
881 - 887