Concentu parili
hic te, Maria,
veneratur populus
teque piis colit cordibus:
Generosi Abraham
tu filia
veneranda, regia
de Davidis stirpe genita.
Laetare,
mater et virgo nobilis,
Gabrihelis archangelico
quae oraculo credula
genuisti clausa filium,
In cuius
sacratissimo sanguine
emundatur universitas
perditissimi generis,
ut promisit deus Abrahae.
Te virga arida Aaron
flore speciosa,
te figurat, Maria,
sine viri semine
nato floridam.
Tu porta iugiter serata
quam Ezechielis
vox testatur, Maria:
soli deo pervia
esse crederis.
Sed tu tamen, matris virtutum
dum nobis exemplum
cupisti commendare,
subisti remedium
pollutis statutum matribus.
Ad templum detulisti tecum
mundandum qui tibi
integritatis decus
deus homo genitus
adauxit, intacta genitrix.
Laetare, quam scrutator
cordis et renum probat
habitatu proprio
singulariter
dignam, sancta Maria!
Exulta, cui parvus
arrisit tunc, Maria,
qui laetari omnibus
et consistere
suo nutu tribuit!
Ergo quique colimus
festa parvuli
Christi propter nos facti
eiusque piae matris Mariae,
Si non dei possumus
tantam exequi
tardi humilitatem,
forma sit nobis eius genitrix.
Laus patri gloriae,
qui suum filium
gentibus et populo revelans
Israhel nos sociat.
Laus eius filio,
qui suo sanguine
nos patri concilians supernis
sociavit civibus.
Laus quoque sancto spiritui sit
per aevum.