Notker Balbulus

Liber Ymnorum
Tempus Paschale

Feria IV

[N.15] "Agni paschalis esu"

LINGUA

Latina

Agni paschalis esu

potuque dignas

Moribus sinceris praebeant

omnes se christianae animae,

Pro quibus se deo hostiam

obtulit ipse summus pontifex.

Quarum frons in postis est modum

eius illita

sacrosancto cruore

et tuta a clade Canopica:

Quarum crudeles hostes

in mari rubro sunt obruti.

Renes constringant

ad pudicitiam

Pedes tutentur

adversus viperas

baculosque spiritales

contra canes iugiter

manu baiulent,

Ut pascha Jesu mereantur

sequi, quo de baratro

victor rediit.

En redivivus

mundus ornatibus

Christo consurgens

fideles admonet

post mortem melius

cum eo victuros.

the_abbey_of_st_gall

Notker Balbulus
Liber Ymnorum

Monasterium Sancti Galli
881 - 887