Laudes deo
Concinat orbis
ubique totus
qui gratis est
liberatus
Per summi patris
Indulgentiam:
qui miserans,
quod genus humanum
casu succubuit
veterano,
Misit huc natum
suum in terras,
Ut sua dextra
iacentes caeno
levaret polo
restitueretque patriae.
Hic ergo genitus
illibatae matris utero,
Hic vixit solus homo
absque nevo et sine dolo:
Coluber, Adae malesuasor
Quem sua non infecit fraude,
Quin ipse carnis eius esca
petita avide
Delusus hamo deitatis
victus est in aevum.
Igitur omnes,
quibus princeps huius saeculi
Quae sibi placita sunt
inflixit
quosque perdidit:
Huic haerete,
in quo suum nihil invenit.
Nam ipsi adhaerentes
nequaquam
potest perdere.
Gratias nunc et in saecula
Omnipotenti redemptori canamus.
