Laurenti, David magni
martyr milesque fortis:
Tu imperatoris tribunal,
Tu manus tortorum cruentas
Sprevisti secutus
desiderabilem
atque manu fortem,
Qui solus potuit
regna superare
tyranni crudelis,
Cuiusque sanctus
sanguinis prodigos
facit amor milites eius,
Dummodo illum
liceat cernere
dispendio vitae praesentis.
Caesaris tu fasces contemnis
et iudicis minas derides.
Carnifex ungulas et ustor
craticulam vane consumunt.
Dolet impius
urbis praefectus
victus a pisce assato,
Christi cibo:
Gaudet domini
conviva favo
conresurgendi cum ipso
saturatus.
O Laurenti,
militum David in-
victissime regis aeterni:
Apud illum
servulis ipsius
deprecare veniam semper,
Martyr milesque fortis!