Congaudent angelorum chori
gloriosae virgini,
Quae sine virili
commixtione genuit
Filium, qui suo
mundum cruore medicat.
Nam ipsa laetatur, quod caeli
iam conspicatur principem,
In terris cui quondam sugendas
virgo mamillas praebuit.
Quam celebris angelis Maria,
Jesu mater, creditur,
Qui filii illius debitos
se cognoscunt famulos!
Qua gloria in caelis
ista virgo colitur,
Quae domino caeli
praebuit hospitium
sui sanctissimi corporis!
Quam splendida polo
stella maris rutilat,
Quae omnium lumen
astrorum et hominum
atque spirituum genuit!
Te, caeli regina,
haec plebecula
piis concelebrat mentibus:
Te cantu melodo
super aethera
una cum angelis elevat.
Te libri,
virgo, concinunt prophetarum,
chorus iubilat sacerdotum,
apostoli
Christique martyres praedicant.
Te plebes
sexus sequitur utriusque,
vitam diligens virginalem,
caelicolas
in castimonia aemulans.
Ecclesia ergo cuncta,
te cordibus
teque carminibus venerans,
Tibi suam manifestat
devotionem,
Precatu te supplici
implorans, Maria,
Ut sibi auxilio
circa Christum dominum
esse digneris per aevum.
