Johannes, Jesu Christo
multum dilecte virgo:
Tu eius amore carnalem
In navi parentem liquisti.
Tu leve coniugis pectus
respuisti Messiam secutus,
Ut eius pectoris sacra
meruisses fluenta potare.
Tuque in terra
positus gloriam
conspexisti filii dei,
Quae solum sanctis
in vita creditur
contuenda esse perenni.
Te Christus in cruce triumphans
matri suae dedit custodem,
Ut virgo virginem servares
atque curam suppeditares.
Tute carcere
flagrisque fractus
testimonio
pro Christi es gavisus.
Idem mortuos
suscitas inque
Jesu nomine
venenum forte vincis.
Tibi summus
tacitum ceteris
verbum suum pater revelat.
Tu nos omnes
precibus sedulis
apud deum semper commenda,
Johannes, Christi care.
