Rex regum,
deus noster colende!
Tu moderaris militiam
christianam
Bellandi gnaros horribili
proelio destinando,
Consules scios
rei publicae
Dando magistros
tuis populis.
Nec enim falleris,
eligendi sapiens,
Quem cui subroges
ministerio, deus.
Ex quibus
est sacer iste sacerdos,
Qui in pace
degens ecclesiae sanctae
Consiliatus est,
qualiter hostis
irruptionem,
Quae solet incautis
sepe evenire,
praemunivisset.
Iste haereticis
invisus atque paganis
nec non regi omnium malorum
Gaudet se domini
participatum tenere,
hostes eius perferens cum illo.
Tu nobis triticum,
dispensator optime,
Doctrinae domini
impertire iugiter,
Caelestem
quatenus remeare patriam
Possimus
abundantibus alimoniis,
O miles dei praecelse.
