Notker Balbulus

Liber Ymnorum
Tempus Nativitatis

De Sanctis Innocentibus
d. XXVIII m. Dec.

[N.07] "Laus tibi Christe"

LINGUA

Latina

Laus tibi, Christe,

Cui sapit, quod videtur

ceteris esse surdastrum:

Famulatu cuius omnis

competit sexus et aetas.

Recentes atque teneri milites,

Herodiano ense

trucidati, te

hodie praedicaverunt:

Licet necdum potuerint ligula,

effusione tamen

te, Christe, sui

sanguinis praeconati sunt,

Lac cum cruore fundentes

ad deum clamitaturum,

Uda pupilli quem gena

miseret et innocentis.

Quis athletarum

fortissimus umquam

Exercitibus

tantam, Christe, suis

contulit victoriam,

Quantam vagiens

coaevulis tuis

Tu praestitisti,

mittens eos caelum

regnaturos perpetim?

O Christi praecones clari

floresque martyrum corusci

… Et confessorum

insignes gemmulae sanctorum

Atque sterilium

in mundo virginum,

Cari filioli,

dulces pusioli:

nos iuvate precibus!

Quas Christus, innocentem

mortem vestram miserans

Pro se maturatam,

placidus exaudiens

nos regno suo dignetur.

the_abbey_of_st_gall

Notker Balbulus
Liber Ymnorum

Monasterium Sancti Galli
881 - 887